- CETENE
- CETENEGraece Κητην´η, apud Hesychium, πλεῖον μέγα ὡς κῆτος, navigium ingens, instar ceti: Imo πλοῖον κητοφόρον, navis quae protomen celi in prora praeferebat, ἡ κητόπρωρος; cuiusmodi navigia κητίδες quoque Graecis, Latinis pristes, dicebantur. Nam pristis etiam bellua marina, Virg. l. 5. Aen. v. 116.Velocem Mnesteus agit acri remige pristin.Nempe, sicuti ταυγοφόροι et κριοφόροι νῆες vocatae sunt, quae tauri et arietis effigiem, parasemi vice, praeferebant: ita κητοφόρος, quae ceti; imo et κῆτος, cuiusmodi nave quod Andromeda rapta>est, finxêre Poetae, ceto illam seu belluae matinae expositam fuisse. Vide Salmas. ad Solin. p. 570. et hîc infra, ut et ubi de navium Parasemis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.